Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare dormienti, et non vigilanti subtracta sit costa.

Non sine causa "quoque dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa, de qua mulier in adiutorium generationis viro est formata, sed ut nullam in eo sensisse poenam monstraretur, et divinae simul potentiae opus mirabile ostenderetur, quae ominis dormientis latus aperuit, nec eum tamen a quiete soporis excitavit". "In quo etiam opere Sacramentum Christi et Ecclesiae figuratum est; quia sicut mulier de latere viri dormientis formata est, ita Ecclesia ex Sacramentis, quae de latere Christi in Cruce dormientis produxerunt, scilicet sanguine et aqua quibus redimimur a poenis atque abluimur a culpis."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3