Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod de costa in se multiplicata, sine additamento extrinsecae rei, facta fuerit.

Solet etiam quaeri, utrum de "costa illa sine adiectione rei 143 extrmsecae facta sit mulier."

"Quod quibusdam non placuit. Ceterum si ad perficiendum corpus mulieris Deus augmentum extrinsecum addidisset, maius illud esset quam ipsa costa. Ideoque potius de illo quam de ipsa costa mulier facta deberet dici, de quo plures accepisset substantiae partes. Restat igitur, ut de sola ipsius costae substantia, sine omni extrinseco additamento per divinam potentiam in semetipsa multiplicata, mulieris corpus factum dicatur, eo sane miraculo, quo postea de quinque panibus, Iesu caelesti benedictione multiplicatis quinque millia hominum Satiata sunt".

Illud etiam sciri oportet, quod cum Angelorum ministerio-facta Slt mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda creationis po— tentia. "Angeli enim nullam possunt creare naturam, ergo nec formare costam in mulierem, nec carnis supplementum in locum costae; non quod nihil agant, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt, sicut nec agricolae segetum aut arborum. Solus Deus, id est Trinitas, est Creator". Femina ergo facta est a Deo, etiamsi costa ministrata sit per Angelos.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4