Capitulum 5
Capitulum 5
De causis superioribus et inferioribus
Sed quaeritur, an ratio quam Deus primis operibus concreavit, id haberet, ut secundum ipsam ex viri latere feminam fieri necesse foret; an hoc tantum, ut fieri posset.
"Ad quod sciendum est, onmium rerum causas in Deo ab aeterno esse: ut enim homo sic fieret, vel equus et huiusmodi, in Dei potentia et dispositione ab aeterno fuit. Et hae dicuntur primordiales causae, quia istas aliae non praecedunt, sed istae alias, quae sunt causae causarum. Cumque unum sit divina potentia et dispositio sive voluntas, et ideo una omnium principalis causa, tamen propter effectus diversos pluraliter dicit Augustinus, primordiales causas omnium rerum in Deo esse, inducens similitudinem artificis, in cuius dispositione est, qualis futura sit arca. Ita et in Deo uniuscuiusque rei futurae causa praecessit. In creaturis vero quarundam rerum, sed non omnium causae sunt, ut ait Augustinus, quia inseruit Deus seminales rationes rebus, secundum quas alia ex aliis proveniunt, ut de hoc semine tale granum, de hac arbore talis fructus, et huiusmodi. Et hae quoque dicuntur primordiales causae, etsi non adeo proprie, quia habent ante se causam aeternam, quae proprie et universaliter prima est. Illae vero ad res aliquas dicuntur primae, quae scilicet ex eis proveniunt. Ideo etiam primordiales dicuntur, quia in prima rerum conditione rebus a Deo insitae sunt. Et sicut creaturae mutabiles sunt, ita et hae causae mutari possunt" ; quae autem in immutabili Deo causa est, mutari non potest.
On this page