Capitulum 3
Capitulum 3
De viri elatione
Ad quod dicimus, quod "Adam non fuit seducuts" eo modo, quo mulier: non enim putavit esse verum, quod diabolus suggerebat. In eo tamen seductum fuisse credi potest, quod commissum veniale putaverit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quia si tangerent, fierent sicut dii. Veruntamen praevaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Potuit ergo aliqua elatio menti eius inesse illico post tentationem, ex quia voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam, esca illa percepta
Unde Augusitinus Super Genesim: "Cum ApostolusAdam praevaricatorum fuisse ostendat dicens: "In similitudinem praevaricationis Adae", seductum tamen negat, ubi ait: "Adam non est seductus, sed mulier". Unde et interrogatus non ait: Mulier seduxit me: sed : "Dedit mihi et comedi". Mulier vero inquit: "Serpens seduxit me"".
Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quia sciebat eos, si tetigissent, sicut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. "Sed etsi virum propter aliquam mentis eleationem, quae Deum latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret, accepta illa esca, non esse mortuam; nec tamen eum arbitror, si iam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat".
On this page