Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De gratia hominis et potentia ante casum.

Nunc diligenter investigari oportet, quam gratiam vel potentiam habuerit homo ante casum, et utrum per eam potuerit stare, vel non.

Sciendum est igitur quod homini in creatione, sicut de Angelis diximus, datum est per gratiam auxilium, et collata potentia, per quam poterat stare, id est non declinare ab eo quod acceperat; sed non poterat proficere in tantum ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret. Poterat quidem per illud auxilium gratiae creationis resistere malo, sed non perficere bonum. Poterat tamen per illud bene vivere quodam modo quia poterat vivere sine peccato; sed non poterat sine alio gratiae adiutorio spiritualiter vivere, quo vitam mereretur aeternam.

Unde Augustinus in Enchiridio: "Sic factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset, non sine divino adiutorio, et suo fieri perversus arbitrio; utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret vel ab illo, vel de illo. Et quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei"

Item in eodem: "Sic oportebat, prius hominem fieri, ut et bene posset velle et male; nec frustra, si bene; nec impune, si male".

Idem quoque in libro De correctfone et gratia ait: "Si hoc adiutorium vel Angelo vel homini, cum primum facti sunt, defuisset (quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adiutorio posset manere, si vellet) non utique sua culpa cecidisset; defuisset quippe adiutorium, sine quo manere non posset".

Idem: "Dederat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat rectum; dederat adiutorium, sine quo non posset in ea manere, si vellet, et per quod posset. Ut autem hoc vellet, in eius dimisit arbitrio".

Item in eodem: "Acceperat posse, si vellet; sed non habuit velle, quo posset; nam si habuisset, perseverasset".

His testimoniis evidenter monstratur, quod homo rectitudinem et bonam voluntatem in creatione acceperit atque auxilium, quo stare poterat; alioquin non sua culpa videretur cecidisse

Sed quomodo rectam et bonam voluntatem habuit homo, si per eam nec mereri vitam valuit, nec ea stare voluit?

Quia nec aliquid mali et tune volebat, et ad tempus stare voluit sed non perseveranter; et ideo recta et bona fuit tunc voluntas hominis.

Ad hoc antem, quod diximus, hominem non potuisse proficere vel mereri per gratiam creationis, solet opponi sic: Per illud auxilium gratiae creationis potuit stare in bono quod acceperat; potuit ergo resistere tentationi; sed resistere tentationibus atque suggestionibus malis meritum est ac bonum remunerabile; omne autem bonum meritum profectus est; per gratiam igitur creationis proficere potuit sine adiectione alterius gratiae.

Ad quod dicimus, quia resistere malo et non consentire tentationi non fecisset illi meritum, etsi non consensisset, quia nihil in eo erat, quod ad malum impelleret, sicut Angelis qui non ceciderunt, non fuit meritum quod steterunt, id est, quod non corruerunt. Nobis autem meritum est aliquando, si malum non facimus, sed resistimus, ibi dumtaxat ubi causa subest, quae nos id facere movet: quia ex peccati corruptela proni sunt ad lapsum gressus nostri. Ubi autem non intervenit causa nos ad malum impellens, non meremur si ab eo declinamus. Declinare enirn a malo semper vitat poenam, sed non semper meretur palmam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1