De adiutorio homini in creatione dato, quo stare poterat.
Hic considerandum est, quod fuerit illud adiutorium homini datum in creatione, quo
poterat manere, si vellet.
Illud utique fuit libertas arbitrii, ab omni labe et corruptela immunis, atque
voluntatis rectitudo et omnium naturalium potentiarum animae sinceritas atque vivacitas.