Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De libero arbitrio.

Liberum vero arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum, gratia assistente, eligitur, vel malum, eadem desistente. Et dicitur liberum quantum ad voluntatem, quae ad utrumlibet flecti potest; arbitrium vero quantum ad rationem, cuius est facultas vel potentia illa, cuius etiam est discernere inter bonum et malum; et aliquando quidem, discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit; aliquando vero quod bonum est. Sed quod bonum est, nisi gratia adiuta, non eligit; malum vero per se eligit. Est enim in anima rationali voluntas naturalis, qua naturaliter vult bonum, licet tenuiter et exiliter, nisi gratia iuvet, quae adveniens iuvat eam et erigit, ut efficaciter velit bonum. Per se autem potest velle malum efficaciter. Illa igitur rationalis animae potentia, qua velle malum el bonum potest, utrumque discernens, liberum arbitrium nuncupatur; quod bruta animalia non habent, quia ratione carent, habent tamen sensum et appetitum sensualitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3