Capitulum 4
Capitulum 4
De sensualitate
Est enim sensualitas quaedam vis animae inferior, ex qua est motus, qui intenditur in corporis sensus atque appetitus rerum ad corpus pertinentium. "Ratio vero vis animae est superior, quae, ut ita dicamus, duas habet partes vel differentias: superiorem et inferiorem. Secundum superiorem, supernis conspiciendis vel consulendis intendit; secundum inferiorem, ad temporalium dispositionem prospicit". Quidquid ergo in anima nostra nobis considerantibus occurrit, quod non sit commune cum bestiis, ad rationem pertinet; quod autem in ea reperis commune cum belluis, ad sensualitatem pertinet. Et ubi nobis gradatim in consideratione partium animae progredientibus primum aliquid occurrit, quod non est commune cum bestiis, ibi incipit ratio.
Haec autem docet Augustinus in libro XII De Trinitate ita dicens: "Videamus, ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus homo exterior deputabitur, sed adiuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes sensus vigent, quibus instructus est ad exteriora sentienda". "Ascendentibus igitur introrsum quibusdam gradibus considerationis per animae partes, ubi incipit aliquid occurrere, quod non sit commune nobis cum bestiis, ibi incipit ratio, ubi interior homo iam possit agnosci".
On this page