Capitulum 3
Capitulum 3
Quae sit gratia voluntatem bonam praeveniens.
Et si diligenter intendas, nihilominus tibi monstratur, quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens et praeparans, scilicet fides cum dilectione.
Ideoque Augustinus in eodem, tractans quomodo iustificati sumus ex fide, et tamen gratis — utrumque enim ait Apostolus, qui dicit: "Iustificati ex fide" ; alibi ait: "Iustificati gratis per gratiam" — hoc enim ideo dixit, "ne fides ipsa superba sit, ne dicat sibi: Si ex fide iustificati, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, habeo fidem ut merear iustificationem, respondetur ei: "Quid habes, quod non accepisti"" ? Fides enim, qua iustificatus es, gratis tibi data est. Hic aperte ostenditur, quod fides est causa iustificationis, et ipsa est gratia et beneficium, quo hominis praevenitur voluntas et praeparatur.
Unde Augustinus in i libro Retractationum: "Voluntas est qua et peccatur et recte vivitur. Voluntas vero ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute, qua peccati serva facta est, et ut vitio superet adiuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest; et hoc beneficium quo liberatur, nisi eam praeveniret, iam meritis daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur".
Praevenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiae beneficio, quo liberatur et praeparatur. Et illud beneficium recte fides Christi intelligitur, sicut Augustinus in Enchiridio evidenter ostendit dicens: "ipsum arbitrium liberandum est post illam ruinam a servitute peccati. Nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur, ut voluntas praeparetur". Ecce aperte dicit, gratiam per quam liberatur arbitrium et praeparatur voluntas, positam esse in fide Christi: "fides enim Christi, ut in eodem ait, impetrat quod lex imperat".
On this page