Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod bona voluntas, quae praevenitur gratia, quaedam Dei dona praevenit.

Ipsa tamen eadem quaedam gratiae dona praevenit.

Unde Augustinus in Enchiridio: "Praecedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit, ipsa in eis est et ipsa iuvat; nam utrumque legitnr in sanctis eloquiis: "Et misericordia eius praeveniet me" "Et misericordia eius subsequetur me". Nolentem quippe praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris nolentibus pie vivere, nisi ut in eis Deus operetur et velle? Itemque, cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factnm est ut velimus? Inde Apostolus ait: "Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei"".

Ex his apparet, quod bona hominis voluntas quaedam dona Dei praevenit, quia eam comitatur gratia adiuvans; et quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet fides cum caritate.

Non est tamen ignorandum, qnod alibi Augustinus significare videtur, quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli, scilicet: "Corde creditur ad iustitiam", ita Super Ioannem tractans: "ldeo non simpliciter Apostolus ait creditur, sed corde creditur, quia cetera potest homo nolens, credere non nisi volens; intrare ecclesiam et accedere ad altare potest nolens, sed non credere".

Item Super Genesim, ubi Laban et Bathuel dixerunt: "Vocemus puellam et quaeramus eius voluntatem", dicit expositor: "Quia fides est voluntatis, non necessitatis".

Ad quae respondentes dicimus, non haec ita accipienda fore, ut ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, cum ipsa sit proprie Dei donum, ut ait Apostolus, et ex ea bona hominis merita incipiant. Per hanc enim, ut Augustinus super Psalmum 67 ait: "Iustificatur impius, id est, fit de impio pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari, unde omnia bona merita incipiunt". Sed potius haec ideo dicta ita sunt, quia non est fides nisi in eo qui vult credere, cuius bonam voluntatem fides praevenit, non tempore, sed causa et natura.

Unde Augustinus supra congruenter dixit, quod bona voluntas in eis donis est, quae non praecedit, et ipsa iuvat; quia ea iuvat quibus praevenitnr, dum eis consentit ad effectum boni; et in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur.

Ceterum hanc quaestionem niagis acuunt et urgent verba Augustini, quibus in libro De praedestinatione Sanctorum utitur, pertractans illud verbum Apostoli: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis. Attendant, inquit, hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid, boni scilicet, ex nobis. Quis autem non videat, prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Si ergo cogitare bonum, non est ex nobis, ut hic Apostolus tradit, nec credere; quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione mentis cogitare". Hic videtur insinuare, quod cogitatio bona praecedat fidem, et ita bona voluntas praeveniat fidem, non praeveniatur; quod praedictis adversari videtur.

Ad hoc autem, dicimus, quod aliquando cogitatio bona sive voluntas praevenit fidem, sed non est illa bona voluntas vel cogitatio qua recte vivitur: illa enim sine fide et caritate non est. Nam ut ait Augustinus Ad Anastasium: "Sine Spiritu non est voluntas hominis libera, cum cupiditatibus vincatur" ; "non est libera ad bonum, nisi liberata fuerit". Non autem liberatur, nisi per "Spiritum caritas diffundatur in cordibus". Non est libera voluntas, nisi eam liberet gratia "per legem fidei", id est, non est libera sine fide operante per dilectionem; et illa sufficienter et vere bona est. "Non est enim fructus bonus, qui de caritatis radice non surgit; si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4