Illa autem cogitatio sive voluntas, quae fidem et caritatem aliasque iustificationes
praecedit, non sufficit ad salutem, nec recte vivitur ea. Hac voluntate concupiscitur illa
bona voluntas, quae est magnum bonum; ista vero non; alia est ergo illa voluntas
sive cogitatio, alia ista.