Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quod intellectus et cogitationem boni et delectationem praevenit.

Et sicut illa istam praecedit, ita illam praevenit intellectus.

Unde Augustinus ista distinguens, super illum locum Psalmi: "Concupivit anima mea desiderare iustificatioues tuas", ait: "Concupivit desiderare, inquit, non desideravi". "Videmus enim ratione nonnunquam, quam utiles sint iustificationes Dei; sed infirmitate praepediti, aliquando non desideramus. Praevolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus; scimus bonum, nec delectat agere, et cupimus ut delectet. Sic iste olim desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem, quorum potuit videre rationem". "Ostendit itaque, quibus quasi gradibus ad eas perveniatur: prius enim est, ut videatur, quam sint utiles et honestae; deinde ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut, proficiente gratia, delectet earum operatio, quarum sola ratio delectabat".

Attende hunc ordinem gratiarum, quem hic distincte assignat Augustinus, qualiter scilicet intellectus bonorum praecedit concupiscentiam eorundem, et ipsa concupiscentia delectationem, quae fit per fidem et caritatem, qua habita, vere bona est voluntas qua recte vivitur, ipsaque fidei comes est non praevia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6