Capitulum 10
Capitulum 10
De muneribus virtutum, et de gratia, quae non est, sed facit meritum.
Ex muneribus vel actibus itaque virtutum boni sumus et iuste vivimus; et ex gratia, quae non est meritum, sed facit, non tamen sine libero arbitrio, proveniunt merita nostra, scilicet boni affectus eorumque progressus atque bona opera, quae Deus remunerat in nobis, et haec ipsa sunt Dei dona.
Unde Augustinus Ad Sixtum presbyterum: "Cum coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Unde vita aeterna, quae in fine a Deo meritis praecedentibus redditur — quia et eadem merita, quibus redditur non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam —— recte et ipsa vita gratia nuncupatur, quia gratis datur. Nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt per gratiam et ipsa merita, quibus datur".
Ex praemissis iam innotescere nobis aliquatenus potest, qualiter gratia praeveniens meretur augeri, et alia; et quid ipsa sit, an virtus, an aliud; et si virtus sit actus, vel non. Ostensum est enim supra ex parte quorundam, quod ipsa est virtus, et virtus non est actus, sed eius causa, non tamen sine libero arbitrio.
Unde quod supra Augustinus dixit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem, ita accipi potest, id est, actum virtutis; alioquin sibi contradicere videretur, qui etiam opus virtutis supra dixit esse bonum usum eorum, quibus non bene uti possumus, in quibus posuit liberum arbitrium. Si vero bonus usus liberi arbitrii opus virtutis est, iam virtus non est. Cum ergo bonum usum eius virtutem esse dixit, nomine virtutis ipsius usum significavit.
On this page