Capitulum 9
Capitulum 9
Qua ratione dicitur fides mereri iustificationem.
Cum ergo fides dicitur mereri iustificationem et vitam aeternam, ex ea ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa. Similiter de caritate et de iustitia et de aliis accipitur. Si enim fides ipsa, virtus praeveniens, diceretur mentis actus esse, qui est meritum, iam ipsa ex libero arbitrio originem haberet; quod quia non est, sic dicitur esse meritum, quia actus eius est meritum, si tamen adsit caritas, sine qua nec credere nec sperare est meritum vitae. Unde apparet vere, quia caritas est Spiritus sanctus, quae animae qualitates informat et sanctificat, ut eis anima informetur et sanctificetur, sine qua animae qualitas non dicitur virtus, quia non valet sanare animam.
On this page