Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De virtute, quid sit, et quid actus eius.

Hic videndum est, quid sit virtus et quid sit actus eius vel opus eius.

Virtus est, ut ait Augustinus, bona qualitas mentis, qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur. Ideoque opus Dei tantum est, sicut de virtute iustitiae Augustinus docet super illum locum Psalmi: "Feci iudicium et iustitiam", ita dieens: "Iustitia magna virtus animi est, quam non facit in homine nisi Deus. Ideoque, cum ait Propheta ex persona Ecclesiae: Feci iustitiam, non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus eius intelligi voluit". Ecce aperte hic insinuatur, quod iustitia in homine non est opus hominis, sed Dei; quod et de aliis virtutibus itidem intelligendum est.

Nam de gratia fidei Ephesiis scribens Apostolus, similiter fidem non ex homine sed ex Deo esse tantum asserit, inquiens: "Gratia estis salvati per [idem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est". Quod a Sanctis ita exponitur: "Hoc, id est fides, non est ex vi naturae nostrae, quia donum Dei pure est." Ecce et hic manifeste traditur, quod fides non est ex libertate arbitrii sive ex arbitrio voluntatis; quod superioribus consonat, ubi dictum est, gratiam praevenientem vel operantem esse virtutem, quae voluntatem hominis liberat et sanat.

Ut Augustinus in libro De Spiritu et littera ait: "Iustificati sumus non per liberam voluntatem, sed per gratiam Christi; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5