Capitulum 6
Capitulum 6
De gratia quae liberat voluntatem, si virtus est, vel non.
Si igitur gratia, quae sanat et liberat voluntatem hominis virtus est, vel una vel plures; cum ipsa gratia non sit ex arbitrio voluntatis, sed eam potius sanet ac praeparet, ut bona sit, consequitur, ut Virtus non sit ex libero arbitrio, et ita non sit motus vel affectus mentis, cum omnis motus vel affectus mentis sit ex libero arbitrio, sed bonus ex gratia et libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio tantum.
Ut enim ait Augustinus in I libro Retractationum: "Homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam resurgere"
Item in libro De duabus animabus: "Animae si libero ad faciendum et non faciendum motu animi carent; si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, earum peccatum tenere non possumus".
Hic aperte ostenditur, quod motus animi, sive ad bonum sive ad malum, ex libero arbitrio est. Ideoque, si gratia vel virtus motus mentis est, ex libero arbitrio est; si vero ex libero arbitrio vel ex parte est, iam Deus non solus sine homine eam facit. Propterea quidam non inerudite tradunt, virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quae animam informat; et ipsa non est motus vel aiiectus animi, sed ea liberum arbitrium iuvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur; et ita ex virtute et libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi, et exinde bonum opus procedit exterius. Sicut pluvia rigatur terra, ut germinet et fructum faciat; nec pluvia est terra nec germen nec fructus; nec terra germen vel fructus; nec germen fructus; ita gratis terrae mentis nostrae, id est libero arbitrio voluntatis, infunditur pluvia divinae benedictionis, id est inspiratur gratia -— quod solus Deus facit, non homo cum eo -- qua rigatur voluntas hominis, ut germinet et fructificet; id est, sanatur et praeparatur, ut bonum velit, secundum quod dicitur operans; et iuvatur ut bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans. Et illa gratia virtus non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat et adiuvat.
On this page