Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quomodo ex gratia incipiunt bona merita, et de qua gratia hic intelligatur.

Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita et incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est Deus, vel potius gratia gratis data, quae voluntatem hominis praevenit: non enim magnum esset si haec a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia. Sed potius eius gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita, quae cum ex sola gratia esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium, quia nullum est meritum in homine, quod non sit per liberum arbitrium. Sed in bonis merendis causae principalitas gratiae attribuitur; quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium et sanatur, atque adiuvatur voluntas hominis, ut sit bona.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7