Capitulum 8
Capitulum 8
Quod bona uoluntas gratia principaliter est.
Quae ipsa etiam donum Dei est, et hominis meritum, immo gratiae, quia ex gratia principaliter est, et gratia est.
Unde Augustinus Ad Sixtum presbyterum: "Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis facit nisi gratia" ?
Ex gratia enim, ut dictum est, quae praevenit et sanat arbitrium hominis, et ex ipso arbitrio procreatur in anima bonus affectus sive bonus motus mentis; et hoc est primum bonum hominis meritum. Sicut, verbi gratia, ex fide virtute et homims arbitrio generatur in mente motus quidam bonus et remunerabilis, scilicet ipsum credere; ita ex caritate et libero arbitrio alius quidam motus provenit, scilicet diligere, bonus valde; sic de ceteris virtutibus intelligendum est. Et isti boni motus vel affectus merita sunt et dona Dei, quibus meremur et ipsorum augmentationem et alia, quae consequenter hic et in futuro nobis apponuntur.
On this page