Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De haeresi Ioviniaui et Manichaei, quas collidit Hieronymus.

Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, quod Hieronymus in Explauatione fidei catholicae ad Damasum Papam, Ioviniani et Manichaei ac Pelagii errores collidens docet: "Liberum, inquit, sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio; et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos, qui cum Ioviniano asserunt, hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus, hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est fides, quam in Catholica Ecclesia didicimus, et quam semper tenuimus".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4