Capitulum 1
Capitulum 1
Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.
Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat, non quidem secundum omnem, operandi modum operantis gratiae: operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat; sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Erichiridio evidenter tradit: "Illam, inquit, immortalitatem in qua poterat non mori, natura humana perdidit per liberum arbitrium; hanc vero, in qua non poterit mori, acceptura est per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum; quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia, etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen iustitiae habendae vel retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetnr adiutorium". Ecce his verbis satis ostenditur, quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo pedem movere posset sine gratiae operantis et cooperantis auxilio, habuit tamen quo poterat stare.
On this page