Capitulum 2
Capitulum 2
Si homo ante lapsum virtutes habuerit.
Quibusdam videtur, quod non habuerit, id ita probare conantibus: Iustitiam, inquiunt, non habuit, quia praeceptum Dei contempsit; nec prudentiam, quia sibi non providit; nec temperantiam, quia aliena appetiit; nec fortitudinem, quia pravae suggestioni cessit.
Quibus respondentes dicimus, eum quidem non tunc habuisse has virtutes, quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse.
Item: "Princeps vitiorum dum vicit Adam, de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum temperantia compositum, caritate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliavit pariterque peremit".
On this page