Capitulum 3
Capitulum 3
De eiectione hominis de paradiso.
In illius quoque peccati poenam eiectus est de paradiso in istum miseriarum locum, sicut in Genesi legitur: "Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum, emisit eum Deus de paradiso voluptatis". His verbis insinuari videtur, quod nunquam moreretur, si postea de illo sumsisset ligno.
On this page