Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo intelligendum sit illud: Ne sumat de ligno vitae et vivat in aeternum.
Sed quia per peccatum iam mortuum corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt: Deus, modo irati loquens, de homine superbo ait: Videte, ne forte mittat manum suam etc. id est, cavete, vos Angeli, ne comedat de ligno vitae, quo indignus est; de quo, si perstitisset, comederet et viveret in aeternum, sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut-verbo dixit, ita opere exhibuit. "Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum, sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonarum congregatione pellitur, pondere pravae consuetudinis pressus".
On this page