Capitulum 5
Capitulum 5
De flammeo gladio ante paradisum posito.
Ne vero posset ad illud accedere, "collocavit Deus ante paradisum Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae". Quod iuxta litteram potest hoc modo accipi, quia per ministerium Angelorum ignea custodia ibi constituta fuit. "Hoc enim per caelestes potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia; non tamen frustra, sed quia aliquid significat de paradiso spirituali". "Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae, haec est caritas, quia "plenitudo legis est dilectio"; gladius autem flammeus poenae temporales sunt, quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Illa ergo ad custodiam ligni vitae ideo posita sunt ante paradisum, quia ad vitam non reditur nisi per Cherubim, scilicet plenitudinem scientiae, id est caritatem, et per gladium versatilem, id est per tolerantiam passionum temporalium".
On this page