Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

An ante peccatum Immo comederit de ligno vitae.

Potest autem quaeri, utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo.

De hoc Augustinus in libro De baptismo parvulorum sic ait: "Recte profecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito, atque usi, fuisse concessis". His verbis ostenditur, quod de ligno vitae ante peccatum sumserint: quibus praeceptum erat, ut de omni ligno paradisi comederent, nisi de ligno scientiae boni et mali.

Quare ergo perpetua soliditate et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel aetate in deterius mutarentur? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur.

Sed forte non hoc conferebat, nisi saepe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri, ut de illo semel sumeret, et non saepius; qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, cum Scriptura dicat, eum ibi soporatum fuisse, quando costa de latere eius assumta est, et inde formata mulier, et animalia ante eum ducta, quibus nomina imposuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6