Capitulum 2
Capitulum 2
Quod nihil factum est ante caelum et terram
Antea enim nihil factum est, nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet angelicam naturam, et ante corporalem, scilicet materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, nec ex tempore, nec in tempore; sicut nec tempus in tempore creatum est, quia non fuit tempus prius quam esset caelum et terra.
On this page