Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod simul cum tempore et cum mundo coepit spiritualis creatura et corporalis

Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura et simul cum mundo; nec fuit antea angelica creatura quam mundus, quia ut Augustinus ait: "Nulla creatura est ante saecula, sed a saeculis cum quibus copeit"

Hieronymus tamen Super Epistolam ad Titum aliud videtur sentire dicens: "Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum, et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ceterique Ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et, Deo iubente, substiterunt!" His verbis quidam adhaerentes dixerunt, cum mundo coepisse tempus saeculare, sed ante mundum exstitisse tempus aeternum sine mutabilitate, et in eo immutabiliter et intemporaliter astruunt Angelos, Deo inbente, substitisse eique servisse.

Nos autem, quod prius dictum est, pro captu intelligentiae nostrae magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est: et illud Hieronymum dixisse non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo, arbitramur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3