Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Quod originale peccatum dicitur fontes peccati, id est concupiscentia.

Nunc superest videre, quid sit ipsum originale peccatum, quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animae vel corporis. Si enim actus est animae vel corporis, actuale utique peccatum est; sed actuale non est; non est igitur actus vel motus. Quid igitur originale peccatum dicitur?

Fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus, qui est in membris nostris, sive lex carnis.

Unde Augustinus in libro De baptismo paivulorum: "Est in nobis concupiscentia, quae non est permittenda regnare. Sunt et eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli, quae veniunt ex languore naturae". "Languor autem iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiae malae".

His verbis satis ostenditur, fomitem peccati esse concupiscentiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8