Capitulum 4
Capitulum 4
Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua peccatum fit in anima.
Caro enim per d peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut, cum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiae fervore possent convenire, essetque "thorus immaculatus", iam post peccatum non valeat fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia, quae semper vitium est, et etiam culpa, nisi excusetur per bona coniugii. In concupiscentia igitur et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa, quae concipitur in vitiosa e concupiscentia, polluitur et corrumpitur; ex cuius contactu anima, cum infunditur, maculam trahit, qua polluitur et iit rea, id est" vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum.
On this page