Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quare dicitur peccatum esse in carne.

Ideoque ipsum peccatum dicitur manere in carne. "Caro igitur, quae in concupiscentia libidinis seminatur, nec. culpam habet nec actum culpae, sed causam. In eo igitur quod seminatur, corruptio est; in eo autem quod nascitur, concupiscentia vitium est"

Unde Ambrosius de verbis Apostoli, sic ait: "Quo modo habitat peccatum in carne, cum non sit substantia, sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae natae in Adam, cuiis consortio anima maculatur peccato. Per id ergo, quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne" ; haec est lex carnis.

Idem: "Non habitat peccatum in anima, sed in carne, quia peccati causa ex carne est, non ex anima; quia caro est ex origine carnis peccati, et per traducem omnis caro fit peccati" anima vero non traducitur, et ideo causam peccati in se non habet.

Augustinus quoque, ex carne peccatum animam contrahere, in sermone quodam De verbis Apostoli ostendit dicens: "Vitium concupiscentiae est, quod anima, sed ex carne contraxit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed ex voluntatis arbitrio priorum hominum venienti, vitio est sauciata, ita ut non sit in carne bonum, sed vitium quo inficitur anima".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5