Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Utrum cattsa originalis peccata", quae est in carne, sit culpa,, vel poena.

Hic quaeri solet, utrum causa peccati originalis, quae dicta est esse in carne, culpa sit, vel poena, sive aliquid aliud.

Culpa esse non potest, quia culpa non est in re irrationabili. Si enim culpa esset in carne ante infusionem animae, actualis esset, vel originalis. Sed actualis ibi non est, nec originalis culpa est, quia ipsa causa est originalis peccati.

Si autem poena est, quae est illa? Passibilitas, vel mortalitas, Vel alia corruptio? Hos enim defectus carni inesse constat.

Ad quod dici potest, quia multiplex est defectus carnis, et praecipue pollutio quaedam, quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati, quae recte vitium sive corruptio carnis appellari potest. Quae foeditas maior esse videtur in carne concupiscentiali— ter traducta, quam in ea unde traducitur. Et quod vitium vel corruptio sit in carne ante coniunctionem animae, effectu probatur cum anima infunditur, quae ex corruptione carnis maculatur; sicut in vase dignoscitur vitium esse, cum vinum infusum acescit.

Ne autem miremur et in intellectu turbemur audientes, peccatum originale filios traducere a parentibus, iam per baptismum ab illo peccato mundatis.

Diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat Augustinus libro De baptismo parvulorum, ita inquiens: "Quomodo praeputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem-genuerunt circumcisi; quo modo etiam palea, quae opere humano tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu, qui de purgato nascitur tritico" ita peccatum, quod in parentibus per baptismum mundatur, manet in eis quos genuerunt. Ex hoc enim gignunt, quod adhuc vetustum trahunt, non ex hoc, quod lex in novitate promovit eos inter filios Dei. Non enim generant parentes filios secundum generationem illam, qua denuo nati sunt, sed potius secundum eam, qua carnaliter et ipsi, primum sunt generati.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6