Capitulum 7
Capitulum 7
Quare dicitur originale peccatum.
Iam ostensum est, quid sit originale peccatum, et qualiter a parentibus in filios, et per carnem in animam transeat. Ex quibus etiam innotescit, quare dicatur originale peccatum, ideo scilicet, quia ex vitiosa lege originis nostrae, in qua concipimur, scilicet carnis, libidinosa concupiscentia traducitur, ut supra dictum est. Non enim, quia ex carne tracta ab Adam concepti sumus, ideo peccatum traximus, quia et Christi corpus ex eadem carne formatum est, quae ab Adam descendit, sed eius conceptus est celebratus non lege peccati, id est concupiscentia carnis, unde et caro, eius peccatrix non fuit, immo operatione Spiritus sancti; noster vero conceptus non fit sine libidine, et ideo non est sine peccato.
Quod evidenter Augustinus ostendit in libro De fide ad Petrum, sic dicens: «Quia, dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus; ob hoc filiorum, ex eorum carne nascentium, non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas naturae humanae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis, quam homines habent ex illius iustissima condemnatione peccati. ldeo beatus David propter originale peccatum, quo naturaliter obstricti filii sunt irae, dicit: "In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea". Ex hoc itaque apparet, ex lege conceptionis traduci originale peccatum, quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis coniunctione concupiscentiae vitium non traheret.
Sed ad hoc opponitur hoc modo. In ipso conceptu, ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro, nec tunc infunditur anima secundum physicos, sed iam effigiato corpore; quod etiam Moyses in Exodo aperte significat, ubi agit de percussura mulieris praegnantis: "Si quis, inquit, percusserit mulierem praegnantem et abortum fecerit, si adhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia; si autem formatum fuerit, reddat animam pro anima". Formatum vero intelligitur propria anima animatum; et informe quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu, cum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, cum peccatum non possit esse ubi anima non est?
Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti, non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi trahit id ex quo peccatum fit in anima, cum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet et cum caro propagatur formamque corporis humani recipit, et cum anima infunditur; quod etiam aliquando dicitur nativitas — unde, quod natum est in te —— proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.
On this page