Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quomodo originale peccatum dimittitur in baptismo.

Quoniam supra dictum est, originale peccatum esse vitium concupiscentiae, assignatumque quomodo a parentibus trahatur, et originale dicatur, superest investigare, quomodo in baptismo dimittatur, cum etiam post baptismum remaneat concupiscentia, quae ante fuerat; unde videtur, vel peccatum originale non esse concupiscentiam, vel non remitti in baptismo.

"Manet quippe, ut ait Augustinus, in corpore mortis huius, carnalis concupiscentia, cuius vitiosis desideriis non obedire praecipimur; quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus".

Sed licet remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante; immo per gratiam baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat nisi quis reddat vires hosti eundo post concupiscentias. Nec post baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum, sed tantum poena peccati est; ante baptismum vero poena est et culpa.

Duplici igitur ratione peccatum originale dicitur dimitti in baptismo: quia per gratiam baptismi vitium concupiscentiae debilitatur atque extenuatur, ita ut iam non regnet, nisi consensu reddantur ei vires; et quia reatus ipsius solvitur.

Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum: "Gratia per baptismum id agitur, ut "vetus homo crucifigatur et corpus peccati destruatur", non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post baptismum vixerit, in carne habet concupiscentiam, cum qua pugnet; eamque adiuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam eius suscepit. Non itaque hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati, quae est in membris, prorsus exstinguatur et non sit, sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit habeatur, ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et a suo Creatore separabat, maneat in certamine". Ecce hic aperte ostendit, ea ratione dimitti in baptismo, non quia non maneat post baptismum, sed quia reatus in baptismo aboletur.

Deinde idem ipse ostendit, eo modo etiam dimitti, quia baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro ita dicens: "Lex carnis, quam Apostolus appellat peccatum, cum ait: "Non regnet peccatum in vestro mortali corpore", non sic manet in membris eorum qui ex aqua et Spiritu sancto sunt renati, tanquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena fit remissio peccatorum, sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, nisi illicito consensu quodam modo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur". Hic aperte insinuat, in baptismo concupiscentiam debilitari; ex quo etiam dicitur dimitti, non solum ideo quia reatus ibi solvitur.

Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet.

Ait enim Augustinus Contra Iulianum: "Lex, quae in membris est, vitium carnis est, quod ex poena peccati et ex traduce mortis provenit. Sed lex ista, quae est in membris, remissa est regeneratione spirituali, et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles".

Idem in sermone quodam de concupiscentia carnis: "Per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse concupiscentiae reatus, cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive cogitatione, sive locutione, sive actione".

Idem in libro De nuptiis eteoncupiscentia: "Concupiscentia carnis, licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, quaecumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato".

Item: "Dimittitur concupiscentia carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur in peccatum". "Hoc enim est non habere peccatum, non esse reum peccati". "Quomodo ergo alia peccata praetereunt actu et remanent reatu, ut homicidium et similia, ita e converso fieri potest, ut concupiscentia praetereat reatu et maneat actu".

Ex praedictis evidenter monstratur, quomodo peccatum originale in baptismo remittatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1