Capitulum 2
Capitulum 2
Utrum foeditas, quam ex libidine trahit, in baptismo diluatur.
Solet autem hic quaeri, utrum et ipsa caro in baptismo ab illa foeditate purgetur, quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit.
Quibusdam videtur, quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur, ut, sicut duobus completur mysterium baptismi, scilicet aqua et Spiritu, ita ibi duo purgentur, anima scilicet a reatu, et caro ab illa contagione; quod quidem probabile est.
Si vero remanet illa foeditas usque ad procreationem filiorum, quae fit in carnis concupiscentia, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi, et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis, quia de carne, pollutionem quam habuit a conceptu retinente, trahitur polluta, et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur; et ita ex duplici causa contaminatur. Unde maior videtur pollutio carnis in prole, quam fuerit in parente.
Ad quod illi dicunt, quia licet caro prolis ex carne foeda seminetur et in concupiscentia concipiatur, non tamen foeditatem maiorem contrahit, quam caro unde seminatur habuit. Quamvis etiam si foedior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis, non inde, ut aiunt, fit praeiudicium veritatis; quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis corrupta in posterioribus trahatur, neque ex ipsa, magis corrupta anima, amplius inficiatur.
On this page