Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

An animae ex creatione sint in donis naturalibus aequales.

Illud quoque non incongrue quaeri solet, utrum omnes animae ex creatione aequales sint, an aliae aliis excellentiores.

Pluribus non irrationabiliter videtur, quod ex ipsa creatione aliae aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia; alia aliis sit subtilior et ad intelligendum memorandumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu praedita. Quod non improbaliter dicitur, cum in Angelis ita fuisse constet. Et licet naturalibus donis aliae prae aliis polleant, tamen, ante baptismum a corpore discedentes, parem poenam, et post baptismum statim aequalem coronam sortiuntur, quia ingenii acumen vel tarditas praemium vel poenam in futuro non collocat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8