Capitulum 1
Capitulum 1
An peccata omnium praecedentium patrum parvuli originaliter trahant, ut peccatum Adae.
Praedictis adiiciendum videtur, an peccata praecedentium patrum ad parvulos transeant, sicut illud primi hominis delictum in omnes carnaliter genitos diximus redundasse. Et si peccata parentum transeunt in parvulos, utrum omnium, qui fuerunt ab Adam usque ad ipsos, an aliquorum et non omnium.
De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit. Videtur enim approbare, peccata parentum praecedentium imputari parvulis; non omnium tamen, qui fuerunt ab Adam, ne importabili et nimia sarcina in poena aeterna gravarentur arvuli, sed tantum eorum parentum, qui eos a quarta generatione praecesserunt. Quod confirmat illis verbis, quibus in Exodo Dominus ait: "Ego sum Deus visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem" ; quasi peccata parentum proximorum tantum parvulis imputentur, et non alia; quod est per moderationem divinae miserationis.
Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam alia, illi quibus ita videtur, ex eo confirmant, quo etiam parvuli, non modo maiores, dicuntur baptizari in remissionem peccatorum, per pluralem numerum, non per singularem numerum in remissionem peccati. Et David, de legitimo matrimonio procreatus, dicit: "In iniquitatibus conceptus sum, et peccat-is concepit. me mater mea" ; non dicit: in iniquitate vel peccato. Unde putant, non tantum illud unum peccatum originale, se etiam plura, quae in peccato Adae reperiri possunt, et alia parentum peccata parvulis imputari.
On this page