Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo in illo uno primo peccato plura reperiuntur
Quod vero in actuali peccato Adae plura notari valeant peccata, Augustinus in Enchiridio insinuat: "Possunt, inquit, intelligi plura peccata in una transgressione Adae, si in sua quasi membra dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se in mortem praecipitavit; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus, quam sufficere illi debuit, appetivit; et si quid aliud, in hoc uno inveniri potest".
Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis imputentnr, opinando magis quam asserendo disceptat, ita inquiens: "Parentum peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam suorum, de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia: "Reddam peccata patrum in filios", tenet eos ante regenerationem, usqne adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat: "In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea". Non dixit: in iniquitate vel in peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno, quod in omues homines pertransiit, atque tam magnum est, ut eo mutaretur humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata; et alia parentum, quae non ita possunt mutare naturam, reatu obligant filios, nisi Dei gratia subveniat".
"Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum pro generationibus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest, utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto peius, quanto posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum posteris eorum comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius, moderatione miserationis suae, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab ipso initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et poenas pro eis debitas pendere. An aliquid aliud de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis ac tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo".
Ecce perspicuum fit lectori, Augustinum superiora dixisse non asserendo, sed diversorum opiniones referendo.
Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur ei, qui in eodem libro omnium mitissimam dicit esse poenam parvulorum, qui originali tantum tenentur peccato, his verbis: "Mitissima sane poena eorum erit, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in ceteris, qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem". Ecce hic aperte dicit, parvulorum poenam omnium aliarum poenarum esse levissimam.
Quod si est, non igitur peccatis patrum praecedentium obligantur nisi Adae. Si enim pro peccatis actualibus parentum aeternaliter punirentur et pro suo originali, non iam minus, sed forte magis quam ipsorum parentes punirentur. Non igitur pro peccatis parentum actualibus, nec etiam pro actualibus primi parentis, sed pro originali quod a parentibus trahitur, parvuli damnabuntur, pro eo nullam aliam ignis materialis vel conscientiae vermis poenam sensuri, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Uno igitur et non pluribus peccatis, parvuli obligati sunt.
Unde etiam ea quibus illa opinio muniri videtur, scilicet quod peccata et iniquitates in parvulis aliquando Scriptura esse significat, utens plurali numero, ita determinat Augustinus in eodem libro: "Quia in Scriptura per singularem numerum pluralis numerus saepe significari solet, ut ibi: "Ora ergo ad Deum, ut auferat a nobis serpentem"; non ait: serpentes, quos patiebatur populus. Et e converso per pluralem significatur singularis numerus, ut in Evangelio: "Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri"; non ait: mortuus est, cum loqueretur de Herode. Et in Exodo: "Fecrunt deos aureos", cum unum fecerint vitulum, de quo dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel"" ; ita et illud originale unum plurali numero significatur, cum dicimus, parvulos in peccatorum remissionem baptizari, et in peccatis vel in iniquitatibus concipi.
On this page