Capitulum 3
Capitulum 3
An peccatum Adae sit gravius ceteris.
Hic quaeri solet, utrum peccatum transgressionis Adae, ex quo processit originale, et in quo plura superius notata sunt peccata, gravius fuerit ceteris peccatis.
Quibusdam ita esse videtur, quia illud peccatum totam humanam naturam mutavit, sicut Augustinus dicit in Enchiridio: "Illud unum peccatum in loco et habitu tantae felicitatis admissum, tum magnum est, ut in uno homine originaliter, et ut ita dixerim, radicabiliter totum genus humanum damnaretur".
Idem in libro De civitate Dei: "Tanto maiori iniustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliori poterat observantia custodiri. Nondum enim voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea secutum est".
His aliisque nituntur auctoritatibus, qui illud peccatum ceteris aliorum hominum peccatis gravius esse dicunt.
Quod etiam ratione ostendere laborant hoc modo: Magis nocuit illud peccatum quam aliquod aliorum, quia totum humanum genus vitiavit, ac morti utrique subdidit, quod nullo alio peccato factum est; maiorem ergo effectum mali habuit illud peccatum quam aliquod aliud.
Ad quod dici potest, quia licet illud peccatum humanam naturam mutaverit in necessitatem mortis, et in totum genus humanum reatum diffuderit, non est tamen putandum, gravius fuisse peccato in Spiritum sanctum, quod "neque hic neque in futuro, ut Veritas ait, dimittitur". Quod vero totam humanam naturam corrupit, non ideo est, quia gravius fuerit cunctis aliis peccatis, sed quia ab homine commissum est, quando in uno homine tota humana natura consistebat, et ideo in eo tota corrupta est; maioremque effectum mali intulit quantum ad multiplices defectus, qui ex eo manaverunt, sed non quantum ad poenam aeternam, quam graviorem non meruit, quam plures postea meruerunt per alia peccata; immo alios graviorem promeruisse credimus iram, quam Adam meruerit.
On this page