Capitulum 4
Capitulum 4
Quod non nisi in bona re sit malum.
Qui recte acuteque sapit, non nisi in bono malum esse intelligit, id est in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni; ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio vel privatio boni. Peccatum igitur non potest esse nisi in re bona.
Sicut enim morbis ac vulneribus corrumpuntur corpora, quae, ut ait Augustinus in Enchiridio, "sunt privationes eius boni, quod dicitur sanitas, ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes honorum. Quid est enim aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni" ? "Bonum enim minui, malum est; quamvis quantumcumque minuatur, necesse est, ut aliquid remaneat, si adhuc natura est. Non enim consumi potest bonum quod est natura, nisi et ipsa consumatur. Cum vero corrumpitur, ideo malum est eius corruptio, quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat, non nocet; nocet autem; adimit igitur bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum, quo privetur". "Ac per hoc nullum est, quod dicitur malum, si nullum sit bonum; sed bonum, omnino malo carens, integrum bonum est. Cum vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est; nec malum unquam potest esse ullum, ubi est bonum nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura, mala natura esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est; nec malum esse, nisi quod bonum est".
Hac contextione evidenter insinuatur, malum non posse esse nisi in re bona; ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur esse malum, quod bonum est.
Unde Augustinus in eodem subdit: "Quid est malus homo nisi mala natura; quia homo natura est. Porro, si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid aliud est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum, quia homo est, nec ideo bonum, quoniam iniquus est; sed bonum, quia homo; malum, quia iniquus. Omnis itaque natura, etiam si vitiosa sit, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est".
On this page