Capitulum 5
Capitulum 5
Quod in his fallit dialecticorum regula de contrariis.
Ideoque "in his contrariis, quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt, nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim potus aut cibus simul dulcis est et amarus; nullum simul ubi album, ibi et nigrum; et hoc in multis ac pene in omnibus reperitur contrariis, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut, si bonum non esset in quo esset, prorsus nec malum esse potuisset, quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur, corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in bonis non sunt" ; "nec fuit prorsus, unde oriretur ulla mali natura, nisi ex Angeli et hominis natura bona, unde primitus orta est voluntas mala".
Ex his aperitur, quod primo et secundo supra diximus investigandnm, scilicet quae fuerit origo mali, et in qua re sit. Ex bona enim re ortum et in re bona consistere, praemissis testimoniis comprobatur.
Ad hoc autem, quod dictum est, "malum esse quod bonum est", quidam sic opponunt: Si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam, ubi legitur: "Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum". Igitur si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus, bonum esse malum, et e converso.
Hoc autem Augustinus in eodem libro determinat dicens: "Id quod dictum est in Propheta, intelligendum est de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus. Unde qui adulterium dicit bonum, in illum cadit illa prophetica detestatio", et in eum qui "dicit malum esse hominem, vel bonum esse iniquum. Qui enim dicit, hominem, in quantum homo est, malum esse, et bonitatem esse iniquitatem, opus Dei culpat, quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas".
Ioannes ait: "Qui facit peccatum et iniquitatem". Super quem locum dicit Augustinus: νόμος Graece, Latine lex est; inde ἀνομία, id est iniquitas, quae est contra legem; unde praevaricantes reputati sunt omnes peccatores terrae, non solum qui scriptam Legem contemnunt, sed etiam qui innocentiam naturalis legis corrumpunt.
On this page