Capitulum 1
Capitulum 1
Quid sit peccatum.
Peccatum est, ut ait Augustinus, "omne dictum, vel factum, vel concupitum, quod fit contra legem Dei".
Idem in libro De duabus animabust: "Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat".
In utraque assignatione de actuali peccato agitur, et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est actus malus, tam interior quam exterior; ex altera vero tantum ostenditur esse actus interior, voluntas enim, ut in superioribus dictum est, motus animi est; actus ergo interior est.
Abrosius quoque in libro De Paradiso ait: "Quid est peccatum nisi praevaricatio legis divinae et caelestium indobedientia praeceptorum? Ergo in praevaricante peccatum est, sed in mandante culpa non est: non enim consisteret peccatum, si iterdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset, quae, nisi aliqua malitiae fuissent semina, vel subsistere vel eminere non posset".
On this page