Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De peccato.

Quocirca, diversitatis huius verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt.

Alii enim dixerunt, voluntatem malam tantum peccatum esse et non actus exteriores; alii, volnntatem et actus; alii neutrum, dicentes, ornnes actus esse bonos, et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait Augustinus Super Ioannem: "Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est peccatum, quod nihil est; et nihil fiunt homines, cum peccant". Supra etiam dixit Augustinus, quod malum est privatio vel corruptio boni. Qui etiam in libro Quaestionum ait: "Summum malum nullum modum habet, caret enim omni bono; at modus aliquid boni est; non igitur est, quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est".

Idem in Dogmatibus ecclesiasticis dicitur: "Malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus creatus est".

Idem etiam in libro Contra Manichaeos, quid sit peccare ostendit, dicens: "Peccare quid aliud est, nisi in veritatis praeceptis vel in ipsa veritate errare? Quod si non voluntate faciunt peccatores, iniuste iudicantur".

Quid igitur in hac tanta varietate tenendum, quid dicendum?

Sane dici potest et libere tradi debet, peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem et operationem; praecipue tamen in voluntate peccatum consistit, ex qua, tanquam ex arbore mala, procedunt opera mala tanquam fructus mali.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2