Capitulum 3
Capitulum 3
Utrum malus actus, in quantum peccatum est, sit corruptio vel privatio boni.
Quidam autem, diligenter attendentes verba Augustini, quibus supra et in aliis Scripturae locis utitur, non indocte tradunt, voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt, vel in quantum actus sunt, bona esse; in quantum vero mala sunt, peccata esse; qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse; in quantum vero inordinate et contra legem fit et fine debito caret, peccatum est; et ita, in quantum peccatum est, nihil est: nulla enim substantia est, nulla natura est.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit, in quantum est, ex eo probant, quod ait Augustinus in libro Quaestionum: "Deus boni tantummodo causa est; quocirca mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est, quae in quantum sunt, in tantum bona sunt".
Idem probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem: "Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur; si non providentia universus mundus administratur, aliqua natura vel substantia est, quae ad opus providentiae non pertinet. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summum enim est illud bonum, cuius participatione sunt cetera bona; et omne quod mutabile est, non per se, sed boni illius participatione; in quantum est, bonum est, quam divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo".
Unde idem Augustinus in libro I De doctrina christiana, ait: "ille summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est; et cetera quae sunt, nisi ab illo esse non possunt; et in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint".
Ex praedictis colligitur atque infertur, quia si mala voluntas et mala actio est, in quantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur, malam voluntatem esse et malam actionem? Mala igitur voluntas sive actio, in quantum est, bonum est; et in quantum voluntas est vel actio, bonum similiter est; sed ex vitio mala est; quod vitium a Deo non est, neque aliquid est.
Quod Augustinus notasse videtur in libro 83 Quaestionum dicens: "Vitium est voluntatis, quo est homo deterior; quod vitium longe abest a voluntate Dei, ut ratio docet".
Ex hoc loco probant, voluntatem, in quantum vitiosa est, non esse a Deo; et in quantum vitiosa est, peccatum est; et peccatum est, ut aiunt, in quantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio, in quantum ex malo procedit, et ordinem non habet, et ad malum tendit.
Item et aliter probant, omnem actum interiorem vel exteriorem, in quantum est, esse bonum; quia non esset actus malus, nisi esset res bona, quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit.
Unde Augustinus in Enchiridio: "Omnis natura bonum est; nec res aliqua mala esset, si res ipsa, quae mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum nisi esset aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis nos compellit hoc dicere".
Ex praemissis testimoniis asserunt, omnes actus, in quantum sunt, esse res bonas, nec aliquid esse malum, id est peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit; et omnium quae sunt in quantum sunt, Deum auctorem praedicant, et eius voluntate omnia esse quaecumque sunt, quae, in quantum sunt, naturae sunt
Quibus opponitur: Si omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt et naturae sunt, ergo adulterium, homicidium et similia, in quantum sunt, bona sunt et naturae sunt, et Deo volente fiunt. Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt; quod penitus absurdum est.
His vero sic illi respondent; dicunt equidem, adulterium homicidium et huiusmodi non simpliciter actus denotare, sed et actuum vitia; actusque ipsos adulterii et homicidii, in quantum sunt, vel in quantum actus sunt, a Deo esse et bonas naturas esse; sed non in quantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus, qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sint.
Item aliter eis opponitur: Si aliquid non est malum, quod non sit natura vel res bona, quomodo igitur peccata sunt, non credere in Deum, non ire ad ecclesiam, et huiusmodi, cum ista non sint naturae, immo omnino non sint? Non est enim aliquid vel res aliqua non ire ad ecclesiam, vel non credere, et huiusmodi.
Ad quod dicunt, his atque huiusmodi dictionibus, quae videntur privationes simpliciter notare et nihil ponere, quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni, actusque per eas significari. Non credere enim in Christum incredulitatem dicunt, et nomine incredulitatis malum mentis actum significari. Ita etiam, cum dicitur: non ire ad ecclesiam malum est, non euntis contemptus significatur, id est voluntas mala vel propositum; hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est, sicut e converso declinare a malo bonum est. Sicut igitur declinatio a malo aliquid ponit, scilicet voluntatem et propositum vitandi malum —— non enim potest esse bonum quod omnino nihil est —— ita declinatio a bono quod est, significat scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc, vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio, quam supra posuit Augustinus.
Potest etiam quaeri ab eisdem, cum peccatum sit, ut supra dictum est, privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum, utrum sit privatio vel corruptio boni, in quantum peccatum est, vel non. Si enim, inquantum est, corruptio boni est, cum corruptio vel privatio boni poena sit homini, in quantum igitur peccatum est, poena est. Quod si est, tunc in quantum peccatum est, bonum esse videtur, et a Deo esse. Si autem non, in quantum peccatum est, corruptio est boni, quaeritur ergo secundum quid corruptio sit. Si enim corruptio est, et non in quantum peccatum est; cum non sit nisi bonum, praeterquam in eo quod peccatum est: ergo in quantum bonum est, corruptio vel privatio boni est.
Ad quod etiam ipsi dicunt, actum malum, non in quantum est, neque in quantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed in quantum peccatum est; non tamen, in quantum peccatum est, poena est, vel aliquid quod a Deo sit. Ut enim ex verbis Augustini praemissis colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam qualicumque privat bono. Nam si non privat aliquo bono, non nocet, ut supra Augustinus ait; nocet autem; adimit igitur bonum. Non autem nocet, nisi in quantum peccatum est; ergo in quantum peccatum est, privat bono; itaque in quantum est peccatum, privatio est vel corruptio boni.
On this page