Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo peccatum possit corrumpere bonum, cum nihil sit.
Augustinus hoc docet in libro De natura boni dicens: "Abstinere a cibo non est aliqua substantia; tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, languescit et fragitur; sic non est substantia peccatum, eo tamen natura animae corrumpitur". Peccatum vero, id est culpa, proprie animae corruptio est.
Si autem quaeritur, in quo possit corrumpi anima, in parabola illius qui incidit in latrones, qui eum spoliaverunt et vulneraverunt, clarescit. Incidit enim homo in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli trahitur; et tunc per peccatum exspoliatur gratuitis bonis, id est virtutibus, et in naturalibus bonis vulneratur, quae sunt ratio vel intellectus, memoria et ingenium et huiusmodi, quae per peccatum obtenebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cuius participatione cetera bona sunt; quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
On this page