Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Qualiter homo se elongat a Deo.

Ab eo autem se elongat per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et praesens est onmibus, et "omnia in ipso sunt, ut ait Augustinus in libro 83 Quaestionum, et ipse locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit et inhabitans; id autem anima munda intelligitur". Per peccatum igitur non secundum locum aliquis longe fit a Deo; et in eo longe fit, quod ab eius similitudine recedit, et tanto longius, quanto fit dissimilior. "Illa autem, ut ait Augustinus in libro 83 Quaestionum, quae participatione similia sunt Deo, recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit, ut, cum similitudo Patris sit Filius, ex nulla parte Patri possit esse dissimilis, cuius participatione similia sunt quaecumque Deo similia sunt; et illa possunt recipere dissimilitudinem". Nihil est autem, quod hominem adeo Deo dissimilem faciat, quemadmodum peccatum. Cum autem peccatum sit corruptio vel privatio boni, quod est in anima, est etiam privatio et corruptio boni corporis, sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis, quam habuit ante peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5