Capitulum 6
Capitulum 6
An poena sit privatio boni.
Ad quod facile responderi potest, si praedicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra, privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est secundum efficientiam, vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur et peccatum et poena; sed peocatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum; poena autem secundum effectum, id est secundum passionem, quae est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud poena; alterum est Dei, id est poena; alterum diaboli vel hominis, id est culpa.
On this page