Capitulum 1
Capitulum 1
Quod quaedam simul sunt peccatum et poena peccati, quaedam peccatum et causa peccati, alia vero peccatum et causa et poena peccati.
Unde Augustinus super illum locum Psalmi 57: Supercecidit ignis, et non viderunt solem, ait: "Ignis superbiae et concupiscentiae et irae intelligitur. Istas poenas pauci vident; ideo eas maxime commemorat Apostolus in Epistola ad Romanos et enumerat multa quae peccata sunt et poenae peccati. Inter primum enim peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni, media quae sunt, et peccata sunt et poenae peccati".
Gregorius quoque Super Ezechielem ait: Contemnenti, qui non vult poenitere, ponit Deus offendiculum, ubi scilicet gravius impingat. Peccatum enim, quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati.
Unde Moyses 2: "Nondum sunt completa peccata Amorrhaeorum" ; et David inquit: "Appone iniquitatem super iniquitatem eorum" ; et alius Propheta: "Sanguis sanguinem tetigit", id est, peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait 5: "Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae" etc.; et item: "Ut impleant peccata sua semper". Ioanni quoque per Angelum dicitur: "Qui in sordibus est, sordescat adhuc".
On this page