Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An peccatum sit causa peccati, in quantum peccatum est.

Et ideo merito quaeritur, utrum, in quantum peccatum est, sit poena peccati.

Quod non videtur, cum omnis poena peccati iusta sit. Unde Augustinus in libro Retractationum: "Omnis poena peccati iusta est et supplicium nominatur". Si ergo peccatum, quod est peccatum et poena peccati, in quantum peccatum est, poena peccati est; cum omnis poena iusta de iustitia Dei veniat, videtur, in quantum peccatum est, iustum esse et a Deo provenire.

Ad quod illi respondent, peccatum sic dici poenam peccati, quia per peccatum, in quod merito praecedentis peccati homo labitur, deserente Deo, corrumpitur bona natura. Sicut ignis aeternus dicitur poena malorum, quia eo cruciantur; nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine. Ita per peccatum corrumpitur natura, et imminuitur bonum naturae; et est ipsa imminutio et corruptio boni passio et poena; et non est essentialiter ipsum peccatum, per quod fit, sed ideo peccatum dicitur, ut praemissum est, quia per peccatum, illico ut peccat homo, fit in homine illa corruptio, quae tamen fit Deo auctore: illa enim poena sive passio, quae est boni corruptio, a Deo est. Illius tamen, ut sic dicam, materia et causa est peccatum, quod a Deo non est.

Quod videtur Augustinus notasse et iuxta hunc sensum intellexisse, cum ait in libro De praedestinatione Sanctorum: "Praedestinatione Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. Sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est omnia mala, quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut etiam poenae sint peccati, secundum illud Apostoli: "Tradidit illos Deus in passiones", etc., non tamen peccatum est Dei, sed iudicium", scilicet poena: in Scriptura enim saepe nomine iudicii poena intelligitur. Hic diligenter intendentibus insinuare videtur, ea quae peccata sunt et poenae peccati, non in quantum peccata sunt, sed in quantum poenae, Dei esse. Nam cum dixisset, Deum non esse facturum mala aliqua, id est peccata; quia posset ei obiici, quaedam peccata esse etiam poenas peccati —— et poena peccati omnis iusta est, et ideo a Deo est —— quasi determinando, secundum quid faciat ea, vel secundum quid non faciat, addidit reliqua. Iuxta vero praedictam intelligentiam peccata sane dicuntur poenae. Unde Apostolus appellat ea passiones ignominiae, quia, ut ait auctoritas, "licet quaedam peccata sint, quae delectent, sunt tamen passiones naturae non nominandae", quia per ea corrumpitur natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2