Capitulum 3
Capitulum 3
Quod non omne peccatum est poena peccati.
Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici poena, non tamen omne potest dici poena peccati. Poena enim peccati, ut praedictum est, est illud cuius causa est aliud praecedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur poena peccati respectu praecedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit, ut idem peccatum et causa sit et poena peccati, sed alterius peccati poena et alterius causa.
Ut enim Gregorius in Moralibus ait: "Peccatum, quod poenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit, ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati: ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero, quod ex peccato oritur, non solum peccatum sed et poena peccati est, quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat: quem enim liberare noluit, deserendo percussit".
Proinde, ut Augustinus ait: "Praecedentis est haec poena peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est.". "Iudicio enim iustissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam —— sive deserendo, sive alio modo explicabili vel inexplicabili —— "in passiones ignominiae", ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa" Illa ergo peccata, quae enumerat Apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed et supplicia sunt.
On this page