Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum peccata aliqua essentialiter sint poenae peccati.

Sed cum ait, crimina criminibus vindicari, videtur insinuare, ea ipsa, quae peccata sunt, essentialiter esse poenas peccati, id est punitiones peccati.

Ad hoc autem inquiunt illi, haec et similia dicta esse secundum rationem praedictam, et ideo intelligenda fore secundum praemissam expositionem. "Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi".

In nullo tamen a praeiudicium fieri veritati putatur, si quis dicat, ipsa eadem, quae peccata sunt, essentialiter, ut ita dicam, esse poenas, id est punitiones peccatorum praecedentium, quae iustae sunt et a Deo sunt. Nec tamen, in quantum peccata, a Deo sunt, nec in quantum peccata sunt, poenae peccati sunt; et tamen, in quantum peccata sunt, privationes boni sunt; sed, ut supra dictum est, causaliter et active dicuntur privationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4